monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 5, 17
Merito autem quaeritur quare populus Israel, qui diei ordinem iuxta Moysi traditionem a mane semper usque ad mane servabat, festa tamen omnia sua, sicut et nos hodie facimus, vespere incipiens, vespere consummaverit, dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra.